- PAGIUS
- PAGIUSnomen apud medii aevi Scriptores, quô dicuntur pueri honorarii, qui Magnatibus adsunt. Cuiusmodi honorarios ephebos, παιδοπούλους vocat Pachymetes Hist. l. 1. c. 9. et 12. Παιδόπουλα Narratio de Bertrando Romano MS. Καὶ μετὰ τρία παιδόπουλα καβαλικεύει μόνος. Vide etiam Codinum de Offic. Nicertam p. 548. Aegid. Menagium in Originibus Gallicis p. 500. et 817. Car. du Fresne Glossar. Alios, ut et supra, ubi de pueris Paedagogianis, hinc enim vocem contractam nonnulli volunt. Alii ttamen a Graeco παῖς, puer, nonnulli etiam ex Persico nomine proprio, Bagoas, quod in Aula frequens, et celebrium aliquot in veteri Historia Eunuchorum erat, eius originem arcessere malunt, vide Gronov. Not. ad Tacitum. Et quidem pueros huiusmodi nobiles, in arctiorem disciplinam, Principibus tradendi, mos ab antiquo viguit. Apud Macedonas, Philippo id instituti adscribit, praeter Arrianum l. 4. c. 2. Aelian. Histor. Var. l. 14. c. 49. At Valeriô Maximô teste, vetustô Macedoniae more Regi Alexandro nobilissimi pueri praestô erant, l. 3. c. 3. ex 3. Astipulatur Curtius, qui patrium hunc morem et ab antiquissimis Macedoniae Regum usurpatum, dicit l. 8. c. 8. Idem ibid. c. 6. de illis ita: Mos erat principibus Macedonum adultos liberos Regibus tradere, ad munia haud multum servilibus ministeriis abhorrentia. Excubabant servatis noctium vicibus proximi foribus adis, in qua Rex adquiescebat. per hos pellices introducebantur aliô aditu quam quem armati obsidebant. Iidem acceptos ab agasonibus equos, quum Rex adscensurus esset, admovebant; comtabantur que et venantem et in proeliis, omnibus artibus studiorum liberalium exculti. Praecipuus honor habebatur, quod licerer sedentibus vesci cum Rege, castigandi verberibus eos nullius potestas praeter ipsum erat. Haec cohors velut seminarium ducum praesectorumque —— fuit, hinc habuêre posteri Reges, quorum stirpi post multas atates Romani opes ademerunt. Mox Regiam cohortem vocat: cum quibus minime confundendi quos Principes iuventutis idem l. 6. c. 9. Epigonos, l. 10. c. 4. Βασιλείους, Suidas, appellant. Sic hodieque pueri nobiles in comitatu et familia Procerum, dum ex ephebis excedant, arctissimô famulitiô distinentur: quod et Polleto de Foro Rom. l. 2. c. 7. notatum, ubi et morem Romanum, adolescentulos, post puerilempraetextam depositam, dandi in contubernium Viris magnis gravibusque, non intactum relinquit, Freinshemius ad Curtium l. 8. c. 6. Vide quoque Lipsium Not. ad Polit. l. 3. c. 3.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.